File:Canon Episcopi Hs119.jpg

Original file ‎(1,076 × 926 pixels, file size: 296 KB, MIME type: image/jpeg)

Summary

Description

The beginning of the text of book 10 of the Decretum Burchardi (ca. 1012), in Dombibliothek Codex 119 (Dom Hs. 119) at Cologne (foll. 91v-92r), dated c. 1020. The passage shown here is the so-called Canon Episcopi, an older (9th to 10th century) text condemning belief in shapeshifting. This text was later taken as an early description of the "witches' sabbath" topos, and its condemnation of the belief in such events used by opponents of the witch-trials of the 16th century.

The passage as edited by Migne (PL 140) reads:

Ut episcopi eorumque ministri omnibus viribus elaborare studeant, ut perniciosam et a diabolo inventam sortilegam et maleficam artem penitus ex parochiis suis eradicent: et si aliquem virum aut feminam hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint, turpiter dehonestatum de parochiis suis ejiciant. Ait enim Apostolus: Haereticum post unam et secundam admonitionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est. Subversi sunt, et a diabolo capti tenentur, qui, derelicto creatore suo, a diabolo suffragia quaerunt, et ideo a tali peste mundari debet sancta Ecclesia. Illud etiam non omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam conversae, daemonum illusionibus, et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis, cum Diana paganorum dea, vel cum Herodiade et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire ejusque jussionibus velut dominae obedire et certis noctibus ad ejus servitium evocari. Sed utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non multos secum in infidelitatis interitum pertraxissent. Nam innumera multitudo hac falsa opinione decepta haec vera esse credit, et credendo a recta fide deviat, et in errore paganorum revolvitur, cum aliquid divinitatis, aut numinis extra unum Deum esse arbitratur. Quapropter sacerdotes per Ecclesias sibi commissas populo omni instantia praedicare debent, ut noverint haec omnimodis falsa esse, et non a divino, sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus infidelium irrogari. Siquidem ipse Satanas, qui transfigurat se in angelum lucis, cum mentem cujuscunque mulierculae ceperit, et hanc sibi per infidelitatem et incredulitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum personarum species atque similitudines, et mentem quam captivam tenet in somnis deludens, modo laeta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas, ostendens, per devia quaeque deducit. Et cum solus spiritus hoc patitur, infidelis mens haec non in animo, sed in corpore evenire opinatur. Quis enim non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum educitur, et multa videt dormiendo, quae nunquam viderat vigilando? Quis vero tam stultus et hebes sit, qui haec omnia quae in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur? Cum Ezechiel propheta visiones Domini in spiritu non in corpore vidit. Et Joannes apostolus Apocalypsis sacramenta in spiritu non in corpore vidit, et audivit sicut ipse dicit: Statim, inquit, fui in spiritu. Et Paulus non audet se dicere raptum in corpore. Omnibus itaque publice annuntiandum est, quod qui talia et his similia credit, fidem perdit, et qui fidem rectam in Deo non habet, hic non est ejus, sed illius in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt. Quisquis ergo aliquid credit posse fieri, aut aliquam creaturam in melius aut in deterius immutari, aut transformari in aliam speciem, vel similitudinem, nisi ab ipso Creatore qui omnia fecit et per quem omnia facta sunt, procul dubio infidelis est et pagano deterior.
The quote "Hæreticum post unam et secundam admonitionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est" is from Titus 3:10-11. Note that this departs somewhat from the standard Vulgate text, which has Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita.
Date circa 1020
date QS:P,+1020-00-00T00:00:00Z/9,P1480,Q5727902
Source ceec.uni-koeln.de
Author Burchard of Worms

Licensing

Public domain

This work is in the public domain in its country of origin and other countries and areas where the copyright term is the author's life plus 100 years or fewer.


You must also include a United States public domain tag to indicate why this work is in the public domain in the United States.

Captions

Add a one-line explanation of what this file represents

Items portrayed in this file

depicts

MIME type

image/jpeg

checksum

0faa2fa4f3878c3ef63ee4a92daa2a5bc1f6dfa2

determination method: SHA-1

data size

303,343 byte

height

926 pixel

width

1,076 pixel

File history

Click on a date/time to view the file as it appeared at that time.

Date/TimeThumbnailDimensionsUserComment
current12:27, 20 December 20111,076 × 926 (296 KB)Dbachmann{{Information |Description=The beginning of the text of book 10 of the ''Decretum Burchardi'' (ca. 1012), in Dombibliothek Codex 119 (Dom Hs. 119) at Cologne (foll. 91v-92r). The passage shown here is the so-called ''Canon Episcopi'', an older (9th to 10
The following pages on the English Wikipedia use this file (pages on other projects are not listed):

Global file usage

The following other wikis use this file:

  • Usage on fr.wikipedia.org
    • Canon Episcopi
    • Projet:Les sans pagEs/Articles récents/Photos/2019/juillet
  • Usage on it.wikipedia.org
    • Canon episcopi
  • Usage on pt.wikipedia.org
    • Bruxaria europeia
  • Usage on th.wikipedia.org
    • การใช้เวทมนตร์คาถาในยุโรป
Retrieved from "https://en.wikipedia.org/wiki/File:Canon_Episcopi_Hs119.jpg"